Home Prior Books Index
←Prev   1 Timothy 3 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

3:1  fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus desiderat
3:2  oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3:3  non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum non cupidum
3:4  suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum omni castitate
3:5  si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae Dei diligentiam habebit
3:6  non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat diaboli
3:7  oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
3:8  diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino deditos non turpe lucrum sectantes
3:9  habentes mysterium fidei in conscientia pura
3:10  et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum crimen habentes
3:11  mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles in omnibus
3:12  diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene praesunt et suis domibus
3:13  qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
3:14  haec tibi scribo sperans venire ad te cito
3:15  si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis
3:16  et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo adsumptum est in gloria